Read Ad Hebræos Chapter 13 Online
Read Ad Hebræos Chapter 13 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Hebræos in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Hebræos and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Ad Hebræos 13
Caput 13
1. caritas fraternitatis maneat
2. hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
3. mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
4. honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
5. sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
6. ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7. mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
8. Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
9. doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
10. habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
11. quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
12. propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
13. exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
14. non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
15. per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
16. beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
17. oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
18. orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
19. amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
20. Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
21. aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
22. rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
23. cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
24. salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
25. gratia cum omnibus vobis amen
About Ad Hebræos Chapter 13
Read Ad Hebræos Chapter 13 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Hebræos in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Ad Hebræos
Chapter: 13
Testament: New Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Hebræos. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Ad Hebræos Chapter 13 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Ad Hebræos Chapter 13?
Ad Hebræos Chapter 13 is part of the Book of Ad Hebræos in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Ad Hebræos Chapter 13 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from ad-hebræos
- Ad Hebræos Chapter 11
- Ad Hebræos Chapter 1
- Ad Hebræos Chapter 10
- Ad Hebræos Chapter 2
- Ad Hebræos Chapter 12
- Ad Hebræos Chapter 9
- Ad Hebræos Chapter 5
Explore More from Novum Testamentum
- Apocalypsis Chapter 4
- Matthæum Chapter 8
- Matthæum Chapter 1
- Actus Chapter 18
- Ad Thessalonicenses I Chapter 4
- Ad Romanos Chapter 11
- Ioannem Chapter 19