Lucam Chapter 24

For English

Read Lucam Chapter 24 Online

Read Lucam Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Lucam and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Lucam 24

Caput 24

1. una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata

2. et invenerunt lapidem revolutum a monumento

3. et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu

4. et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti

5. cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis

6. non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset

7. dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

8. et recordatae sunt verborum eius

9. et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus

10. erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec

11. et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

12. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

13. et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus

14. et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant

15. et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis

16. oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

17. et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

18. et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus

19. quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

20. et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum

21. nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt

22. sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum

23. et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

24. et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

25. et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

26. nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

27. et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

28. et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

29. et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis

30. et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

31. et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

32. et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

33. et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant

34. dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni

35. et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

36. dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere

37. conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre

38. et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra

39. videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere

40. et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes

41. adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur

42. at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis

43. et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

44. et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

45. tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

46. et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

47. et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

48. vos autem estis testes horum

49. et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

50. eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis

51. et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum

52. et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno

53. et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen

About Lucam Chapter 24

Read Lucam Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Lucam
Chapter: 24
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Lucam. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Lucam Chapter 24 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Lucam Chapter 24?

Lucam Chapter 24 is part of the Book of Lucam in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Lucam Chapter 24 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from lucam

  1. Lucam Chapter 20
  2. Lucam Chapter 16
  3. Lucam Chapter 19
  4. Lucam Chapter 6
  5. Lucam Chapter 2
  6. Lucam Chapter 1
  7. Lucam Chapter 21

Explore More from Novum Testamentum

  1. II Petri Chapter 2
  2. Ad Romanos Chapter 10
  3. Ioannem Chapter 10
  4. Ioannem Chapter 21
  5. I ad Timotheum Chapter 4
  6. I ad Timotheum Chapter 1
  7. Ad Hebræos Chapter 7

Related Chapters & Readings

  1. Paralipomenon II Chapter 16
  2. Nehemiae Chapter 11
  3. Ezechielis Chapter 9
  4. Iudicum Chapter 7
  5. Jó Chapter 40
  6. Lucam Chapter 8
  7. Zachariæ Chapter 14
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *