Marcum Chapter 5

For English

Read Marcum Chapter 5 Online

Read Marcum Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Marcum and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Marcum 5

Caput 5

1. et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum

2. et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo

3. qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare

4. quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare

5. et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus

6. videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum

7. et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas

8. dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine

9. et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus

10. et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem

11. erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens

12. et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus

13. et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare

14. qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti

15. et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt

16. et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis

17. et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum

18. cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo

19. et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui

20. et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur

21. et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare

22. et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

23. et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat

24. et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum

25. et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim

26. et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat

27. cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius

28. dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero

29. et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga

30. et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea

31. et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit

32. et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat

33. mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem

34. ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua

35. adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum

36. Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede

37. et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi

38. et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum

39. et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit

40. et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens

41. et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge

42. et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo

43. et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

About Marcum Chapter 5

Read Marcum Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Marcum
Chapter: 5
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Marcum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Marcum Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Marcum Chapter 5?

Marcum Chapter 5 is part of the Book of Marcum in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Marcum Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from marcum

  1. Marcum Chapter 1
  2. Marcum Chapter 16
  3. Marcum Chapter 2
  4. Marcum Chapter 9
  5. Marcum Chapter 8
  6. Marcum Chapter 4
  7. Marcum Chapter 15

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ioannem Chapter 9
  2. Ad Romanos Chapter 9
  3. Apocalypsis Chapter 6
  4. Ad Romanos Chapter 12
  5. II ad Timotheum Chapter 1
  6. Ioannem Chapter 7
  7. Ioannem Chapter 21

Related Chapters & Readings

  1. Iosue Chapter 17
  2. Ad Galatas Chapter 1
  3. Jó Chapter 18
  4. Iudicum Chapter 7
  5. Ad Romanos Chapter 2
  6. Isaiæ Chapter 62
  7. Iacobi Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *