Ezechielis Chapter 21

For English

Read Ezechielis Chapter 21 Online

Read Ezechielis Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ezechielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ezechielis 21

Caput 21

1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel

3. et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium

4. pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem

5. ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem

6. et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis

7. cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus

8. et factus est sermo Domini ad me dicens

9. fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus

10. ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum

11. et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis

12. clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur

13. quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus

14. tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit

15. et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem

16. exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus

17. quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum

18. et factus est sermo Domini ad me dicens

19. et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet

20. viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam

21. stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit

22. ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones

23. eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum

24. idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini

25. tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita

26. haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit

27. iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei

28. et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas

29. cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita

30. revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te

31. et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum

32. igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum

About Ezechielis Chapter 21

Read Ezechielis Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ezechielis
Chapter: 21
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ezechielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ezechielis Chapter 21 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ezechielis Chapter 21?

Ezechielis Chapter 21 is part of the Book of Ezechielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ezechielis Chapter 21 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ezechielis

  1. Ezechielis Chapter 3
  2. Ezechielis Chapter 6
  3. Ezechielis Chapter 28
  4. Ezechielis Chapter 11
  5. Ezechielis Chapter 5
  6. Ezechielis Chapter 2
  7. Ezechielis Chapter 12

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 108
  2. Deuteronomium Chapter 9
  3. Amos Chapter 6
  4. Ezechielis Chapter 44
  5. Regum II Chapter 19
  6. Ezechielis Chapter 15
  7. Isaiæ Chapter 22

Related Chapters & Readings

  1. Genesis Chapter 37
  2. Psalmi Chapter 67
  3. Osee Chapter 14
  4. II Petri Chapter 2
  5. Ioannem Chapter 9
  6. Actus Chapter 14
  7. Exodus Chapter 7
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *