Ezechielis Chapter 33

For English

Read Ezechielis Chapter 33 Online

Read Ezechielis Chapter 33 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ezechielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ezechielis 33

Caput 33

1. et factum est verbum Domini ad me dicens

2. fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem

3. et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit populo

4. audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit

5. sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit

6. quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram

7. et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me

8. si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram

9. si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti

10. tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus

11. dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel

12. tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit

13. etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur

14. sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam

15. pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur

16. omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet

17. et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est

18. cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis

19. et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis

20. et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel

21. et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas

22. manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius

23. et factum est verbum Domini ad me dicens

24. fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem

25. idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis

26. stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis

27. haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur

28. et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat

29. et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt

30. et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino

31. et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum

32. et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea

33. et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos

About Ezechielis Chapter 33

Read Ezechielis Chapter 33 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ezechielis
Chapter: 33
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ezechielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ezechielis Chapter 33 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ezechielis Chapter 33?

Ezechielis Chapter 33 is part of the Book of Ezechielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ezechielis Chapter 33 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ezechielis

  1. Ezechielis Chapter 6
  2. Ezechielis Chapter 3
  3. Ezechielis Chapter 5
  4. Ezechielis Chapter 28
  5. Ezechielis Chapter 11
  6. Ezechielis Chapter 22
  7. Ezechielis Chapter 19

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon II Chapter 25
  2. Ester Chapter 2
  3. Samuelis II Chapter 19
  4. Psalmi Chapter 122
  5. Genesis Chapter 25
  6. Psalmi Chapter 147
  7. Iosue Chapter 8

Related Chapters & Readings

  1. Marcum Chapter 9
  2. Isaiæ Chapter 57
  3. Psalmi Chapter 62
  4. Proverbia Chapter 17
  5. Jeremiæ Chapter 43
  6. Canticum Canticorum Chapter 5
  7. Ad Thessalonicenses I Chapter 5
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *