Ezechielis Chapter 44

For English

Read Ezechielis Chapter 44 Online

Read Ezechielis Chapter 44 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ezechielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ezechielis 44

Caput 44

1. et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem et erat clausa

2. et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam eritque clausa

3. principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius egredietur

4. et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam

5. et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii

6. et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israhel

7. eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris

8. et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis

9. haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel

10. sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israhel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam

11. erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis

12. pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam

13. et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt

14. et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et universis quae fiunt in ea

15. sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus

16. ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas

17. cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus

18. vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore

19. cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis

20. caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes adtondent capita sua

21. et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius

22. et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipient

23. et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis

24. et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt

25. et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur

26. et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei

27. et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus

28. erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorum

29. victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum erit

30. et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae

31. omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes

About Ezechielis Chapter 44

Read Ezechielis Chapter 44 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ezechielis
Chapter: 44
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ezechielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ezechielis Chapter 44 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ezechielis Chapter 44?

Ezechielis Chapter 44 is part of the Book of Ezechielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ezechielis Chapter 44 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ezechielis

  1. Ezechielis Chapter 3
  2. Ezechielis Chapter 6
  3. Ezechielis Chapter 28
  4. Ezechielis Chapter 11
  5. Ezechielis Chapter 5
  6. Ezechielis Chapter 2
  7. Ezechielis Chapter 12

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Isaiæ Chapter 49
  2. Regum II Chapter 3
  3. Proverbia Chapter 13
  4. Psalmi Chapter 95
  5. Isaiæ Chapter 52
  6. Levítivo Chapter 2
  7. Psalmi Chapter 78

Related Chapters & Readings

  1. Samuelis II Chapter 13
  2. Nehemiae Chapter 2
  3. Numeri Chapter 15
  4. Isaiæ Chapter 49
  5. Jó Chapter 6
  6. Isaiæ Chapter 47
  7. Jeremiæ Chapter 19
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *