Ioannem Chapter 15

For English

Read Ioannem Chapter 15 Online

Read Ioannem Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ioannem in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ioannem and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ioannem 15

Caput 15

1. ego sum vitis vera et Pater meus agricola est

2. omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat

3. iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis

4. manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis

5. ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere

6. si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent

7. si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis

8. in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli

9. sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea

10. si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione

11. haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur

12. hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos

13. maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis

14. vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

15. iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis

16. non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

17. haec mando vobis ut diligatis invicem

18. si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit

19. si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus

20. mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt

21. sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me

22. si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo

23. qui me odit et Patrem meum odit

24. si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

25. sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis

26. cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me

27. et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

About Ioannem Chapter 15

Read Ioannem Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ioannem in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ioannem
Chapter: 15
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ioannem. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ioannem Chapter 15 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ioannem Chapter 15?

Ioannem Chapter 15 is part of the Book of Ioannem in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ioannem Chapter 15 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from ioannem

  1. Ioannem Chapter 21
  2. Ioannem Chapter 14
  3. Ioannem Chapter 4
  4. Ioannem Chapter 2
  5. Ioannem Chapter 19
  6. Ioannem Chapter 13
  7. Ioannem Chapter 18

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Thessalonicenses II Chapter 3
  2. Actus Chapter 4
  3. Ad Romanos Chapter 12
  4. Lucam Chapter 14
  5. Actus Chapter 7
  6. Actus Chapter 17
  7. Ioannem Chapter 1

Related Chapters & Readings

  1. Deuteronomium Chapter 8
  2. Iosue Chapter 7
  3. Ad Corinthios I Chapter 13
  4. Isaiæ Chapter 55
  5. Genesis Chapter 13
  6. Matthæum Chapter 13
  7. Actus Chapter 15
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *