Ezechielis Chapter 46

For English

Read Ezechielis Chapter 46 Online

Read Ezechielis Chapter 46 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ezechielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ezechielis 46

Caput 46

1. haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur

2. et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et stabit in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam

3. et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in kalendis coram Domino

4. holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum

5. et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi

6. in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt

7. et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi

8. cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat

9. et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e regione illius egredietur

10. princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur

11. et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi

12. cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit

13. et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet holocaustum cotidie Domino semper mane faciet illud

14. et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum

15. faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum

16. haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie

17. si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit

18. et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua

19. et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem

20. et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus

21. et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii

22. in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant

23. et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum

24. et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi

About Ezechielis Chapter 46

Read Ezechielis Chapter 46 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ezechielis
Chapter: 46
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ezechielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ezechielis Chapter 46 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ezechielis Chapter 46?

Ezechielis Chapter 46 is part of the Book of Ezechielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ezechielis Chapter 46 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ezechielis

  1. Ezechielis Chapter 3
  2. Ezechielis Chapter 6
  3. Ezechielis Chapter 28
  4. Ezechielis Chapter 5
  5. Ezechielis Chapter 12
  6. Ezechielis Chapter 11
  7. Ezechielis Chapter 2

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Zachariæ Chapter 10
  2. Eclesiastes Chapter 7
  3. Jeremiæ Chapter 15
  4. Esdrae Chapter 3
  5. Genesis Chapter 20
  6. Regum I Chapter 21
  7. Psalmi Chapter 37

Related Chapters & Readings

  1. Deuteronomium Chapter 10
  2. Samuelis I Chapter 11
  3. I ad Timotheum Chapter 1
  4. Lucam Chapter 6
  5. Ad Romanos Chapter 11
  6. Iudicum Chapter 16
  7. Ad Romanos Chapter 14
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *