Ezechielis Chapter 36

For English

Read Ezechielis Chapter 36 Online

Read Ezechielis Chapter 36 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ezechielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ezechielis 36

Caput 36

1. tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices montes Israhel audite verbum Domini

2. haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis

3. propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguae et obprobrium populi

4. propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum

5. propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam ut vastarent

6. idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis

7. idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent

8. vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniat

9. quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem

10. et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur

11. et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus

12. et adducam super vos homines populum meum Israhel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis

13. haec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam

14. propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus Deus

15. nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus

16. et factum est verbum Domini ad me dicens

17. fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me

18. et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam

19. et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos

20. et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt

21. et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israhel in gentibus ad quas ingressi sunt

22. idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israhel sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis

23. et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis

24. tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestram

25. et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos

26. et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum

27. et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini

28. et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

29. et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem

30. et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus

31. et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra

32. non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israhel

33. haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa

34. et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris

35. dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae sederunt

36. et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim

37. haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum

38. ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus eius sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et scient quia ego Dominus

About Ezechielis Chapter 36

Read Ezechielis Chapter 36 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ezechielis
Chapter: 36
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ezechielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ezechielis Chapter 36 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ezechielis Chapter 36?

Ezechielis Chapter 36 is part of the Book of Ezechielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ezechielis Chapter 36 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ezechielis

  1. Ezechielis Chapter 6
  2. Ezechielis Chapter 11
  3. Ezechielis Chapter 3
  4. Ezechielis Chapter 5
  5. Ezechielis Chapter 28
  6. Ezechielis Chapter 12
  7. Ezechielis Chapter 2

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 71
  2. Canticum Canticorum Chapter 4
  3. Paralipomenon II Chapter 22
  4. Paralipomenon I Chapter 7
  5. Ezechielis Chapter 33
  6. Genesis Chapter 19
  7. Paralipomenon II Chapter 28

Related Chapters & Readings

  1. Eclesiastes Chapter 2
  2. Paralipomenon I Chapter 4
  3. Marcum Chapter 12
  4. Actus Chapter 24
  5. Exodus Chapter 10
  6. Regum I Chapter 9
  7. Deuteronomium Chapter 26
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *