Ezechielis Chapter 18

For English

Read Ezechielis Chapter 18 Online

Read Ezechielis Chapter 18 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ezechielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ezechielis 18

Caput 18

1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt

3. vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel

4. ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur

5. et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam

6. in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit

7. et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

8. ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum

9. in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus

10. quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis

11. et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem

12. egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem

13. ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit

14. quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis

15. super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit

16. et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

17. a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet

18. pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua

19. et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet

20. anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum

21. si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur

22. omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet

23. numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat

24. si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur

25. et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt

26. cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur

27. et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit

28. considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur

29. et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae

30. idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas

31. proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel

32. quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite

About Ezechielis Chapter 18

Read Ezechielis Chapter 18 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ezechielis
Chapter: 18
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ezechielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ezechielis Chapter 18 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ezechielis Chapter 18?

Ezechielis Chapter 18 is part of the Book of Ezechielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ezechielis Chapter 18 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ezechielis

  1. Ezechielis Chapter 3
  2. Ezechielis Chapter 28
  3. Ezechielis Chapter 6
  4. Ezechielis Chapter 5
  5. Ezechielis Chapter 12
  6. Ezechielis Chapter 11
  7. Ezechielis Chapter 2

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 74
  2. Exodus Chapter 24
  3. Deuteronomium Chapter 30
  4. Ezechielis Chapter 31
  5. Exodus Chapter 21
  6. Paralipomenon I Chapter 28
  7. Psalmi Chapter 65

Related Chapters & Readings

  1. Samuelis II Chapter 21
  2. Canticum Canticorum Chapter 2
  3. Paralipomenon I Chapter 9
  4. Jó Chapter 6
  5. Samuelis II Chapter 8
  6. Iudicum Chapter 17
  7. Psalmi Chapter 47
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *