Read Actus Chapter 12 Online
Read Actus Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Actus in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Actus and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Actus 12
Caput 12
1. eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
2. occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
3. videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
4. quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
5. et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
6. cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
7. et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
8. dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
9. et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
10. transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
11. et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
12. consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
13. pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
14. et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
15. at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
16. Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
17. annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
18. facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
19. Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
20. erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
21. statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
22. populus autem adclamabat dei voces et non hominis
23. confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
24. verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
25. Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
About Actus Chapter 12
Read Actus Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Actus in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Actus
Chapter: 12
Testament: New Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Actus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Actus Chapter 12 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Actus Chapter 12?
Actus Chapter 12 is part of the Book of Actus in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Actus Chapter 12 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from actus
- Actus Chapter 8
- Actus Chapter 2
- Actus Chapter 1
- Actus Chapter 24
- Actus Chapter 18
- Actus Chapter 9
- Actus Chapter 4
Explore More from Novum Testamentum
- Ad Ephesios Chapter 4
- Actus Chapter 15
- II Petri Chapter 2
- Ad Corinthios II Chapter 4
- Ad Hebræos Chapter 7
- Marcum Chapter 4
- Ioannem Chapter 11