Nehemiae Chapter 4

For English

Read Nehemiae Chapter 4 Online

Read Nehemiae Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Nehemiae in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Nehemiae and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Nehemiae 4

Caput 4

1. factum est autem cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos

2. et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt

3. sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum

4. audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis

5. ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt aedificantes

6. itaque aedificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum

7. factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod coepissent interrupta concludi irati sunt nimis

8. et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias

9. et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos

10. dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum

11. et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus

12. factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos

13. statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis

14. perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus

15. factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum

16. et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda

17. aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium

18. aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et aedificabant et clangebant bucina iuxta me

19. et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero

20. in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis

21. et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra

22. in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum

23. ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum

About Nehemiae Chapter 4

Read Nehemiae Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Nehemiae in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Nehemiae
Chapter: 4
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Nehemiae. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Nehemiae Chapter 4 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Nehemiae Chapter 4?

Nehemiae Chapter 4 is part of the Book of Nehemiae in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Nehemiae Chapter 4 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from nehemiae

  1. Nehemiae Chapter 13
  2. Nehemiae Chapter 11
  3. Nehemiae Chapter 9
  4. Nehemiae Chapter 3
  5. Nehemiae Chapter 10
  6. Nehemiae Chapter 12
  7. Nehemiae Chapter 8

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jeremiæ Chapter 11
  2. Danielis Chapter 5
  3. Ezechielis Chapter 24
  4. Iosue Chapter 5
  5. Genesis Chapter 25
  6. Jó Chapter 8
  7. Paralipomenon I Chapter 3

Related Chapters & Readings

  1. Jeremiæ Chapter 48
  2. Psalmi Chapter 79
  3. Malachiæ Chapter 4
  4. Psalmi Chapter 3
  5. I Petri Chapter 2
  6. Regum II Chapter 14
  7. Zachariæ Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *