Paralipomenon I Chapter 15

For English

Read Paralipomenon I Chapter 15 Online

Read Paralipomenon I Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon I in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon I 15

Caput 15

1. fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum

2. tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum

3. congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei

4. necnon et filios Aaron et Levitas

5. de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti

6. de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti

7. de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta

8. de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti

9. de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta

10. de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim

11. vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab

12. et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est

13. ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

14. sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel

15. et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus

16. dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae

17. constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae

18. et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores

19. porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes

20. Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant

21. porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion

22. Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens

23. et Barachias et Helcana ianitores arcae

24. porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae

25. igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia

26. cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes

27. porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo

28. universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes

29. cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo

About Paralipomenon I Chapter 15

Read Paralipomenon I Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon I in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon I
Chapter: 15
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon I Chapter 15 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon I Chapter 15?

Paralipomenon I Chapter 15 is part of the Book of Paralipomenon I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon I Chapter 15 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from paralipomenon-i

  1. Paralipomenon I Chapter 5
  2. Paralipomenon I Chapter 1
  3. Paralipomenon I Chapter 23
  4. Paralipomenon I Chapter 20
  5. Paralipomenon I Chapter 2
  6. Paralipomenon I Chapter 22
  7. Paralipomenon I Chapter 3

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Levítivo Chapter 20
  2. Amos Chapter 7
  3. Levítivo Chapter 17
  4. Genesis Chapter 17
  5. Regum I Chapter 4
  6. Numeri Chapter 14
  7. Jeremiæ Chapter 49

Related Chapters & Readings

  1. Ezechielis Chapter 11
  2. Ezechielis Chapter 39
  3. Psalmi Chapter 19
  4. Ad Titum Chapter 2
  5. Psalmi Chapter 68
  6. Regum II Chapter 22
  7. Paralipomenon I Chapter 29
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *