Marcum Chapter 8

For English

Read Marcum Chapter 8 Online

Read Marcum Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Marcum and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Marcum 8

Caput 8

1. in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis

2. misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent

3. et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt

4. et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine

5. et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem

6. et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae

7. et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi

8. et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas

9. erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

10. et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha

11. et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum

12. et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum

13. et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum

14. et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi

15. et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis

16. et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus

17. quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum

18. oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

19. quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim

20. quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem

21. et dicebat eis quomodo nondum intellegitis

22. et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret

23. et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret

24. et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes

25. deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia

26. et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris

27. et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines

28. qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis

29. tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus

30. et comminatus est eis ne cui dicerent de illo

31. et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

32. et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum

33. qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum

34. et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

35. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet

36. quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae

37. aut quid dabit homo commutationem pro anima sua

38. qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

About Marcum Chapter 8

Read Marcum Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Marcum
Chapter: 8
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Marcum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Marcum Chapter 8 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Marcum Chapter 8?

Marcum Chapter 8 is part of the Book of Marcum in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Marcum Chapter 8 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from marcum

  1. Marcum Chapter 1
  2. Marcum Chapter 14
  3. Marcum Chapter 5
  4. Marcum Chapter 3
  5. Marcum Chapter 16
  6. Marcum Chapter 4
  7. Marcum Chapter 2

Explore More from Novum Testamentum

  1. Lucam Chapter 14
  2. Lucam Chapter 21
  3. Ad Hebræos Chapter 7
  4. Matthæum Chapter 11
  5. Ad Romanos Chapter 15
  6. Lucam Chapter 6
  7. Apocalypsis Chapter 12

Related Chapters & Readings

  1. Matthæum Chapter 19
  2. Paralipomenon II Chapter 36
  3. Ad Corinthios I Chapter 14
  4. Micheas Chapter 2
  5. Lucam Chapter 10
  6. Exodus Chapter 13
  7. Paralipomenon II Chapter 8
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *