Iacobi Chapter 3

For English

Read Iacobi Chapter 3 Online

Read Iacobi Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iacobi in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iacobi and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iacobi 3

Caput 3

1. nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis

2. in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus

3. si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus

4. ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit

5. ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit

6. et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna

7. omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana

8. linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero

9. in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt

10. ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri

11. numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam

12. numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam

13. quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae

14. quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem

15. non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica

16. ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum

17. quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione

18. fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

About Iacobi Chapter 3

Read Iacobi Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iacobi in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iacobi
Chapter: 3
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iacobi. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iacobi Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iacobi Chapter 3?

Iacobi Chapter 3 is part of the Book of Iacobi in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iacobi Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iacobi

  1. Iacobi Chapter 1
  2. Iacobi Chapter 2
  3. Iacobi Chapter 4
  4. Iacobi Chapter 5

Explore More from Novum Testamentum

  1. Apocalypsis Chapter 6
  2. Marcum Chapter 13
  3. Ioannem Chapter 17
  4. Lucam Chapter 7
  5. Ad Ephesios Chapter 5
  6. Lucam Chapter 2
  7. Matthæum Chapter 19

Related Chapters & Readings

  1. Exodus Chapter 21
  2. Psalmi Chapter 44
  3. Exodus Chapter 40
  4. Samuelis I Chapter 11
  5. Genesis Chapter 48
  6. Psalmi Chapter 131
  7. Ezechielis Chapter 45
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *