Read Isaiæ Chapter 24 Online
Read Isaiæ Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Isaiæ and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Isaiæ 24
Caput 24
1. ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
2. et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet
3. dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc
4. luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
5. et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum
6. propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci
7. luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde
8. cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
9. cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam
10. adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte
11. clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae
12. relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
13. quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
14. hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
15. propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel
16. a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
17. formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae
18. et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
19. confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
20. agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat
21. et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram
22. et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
23. et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus
About Isaiæ Chapter 24
Read Isaiæ Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Isaiæ
Chapter: 24
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Isaiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Isaiæ Chapter 24 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Isaiæ Chapter 24?
Isaiæ Chapter 24 is part of the Book of Isaiæ in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Isaiæ Chapter 24 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Isaiæ
- Isaiæ Chapter 48
- Isaiæ Chapter 42
- Isaiæ Chapter 44
- Isaiæ Chapter 21
- Isaiæ Chapter 10
- Isaiæ Chapter 1
- Isaiæ Chapter 37
Explore More from Vetus Testamentum
- Psalmi Chapter 35
- Genesis Chapter 35
- Proverbia Chapter 24
- Proverbia Chapter 4
- Ezechielis Chapter 17
- Samuelis I Chapter 5
- Samuelis II Chapter 19