Isaiæ Chapter 28

For English

Read Isaiæ Chapter 28 Online

Read Isaiæ Chapter 28 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Isaiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Isaiæ 28

Caput 28

1. vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino

2. ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam

3. pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim

4. et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud

5. in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui

6. et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam

7. verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium

8. omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus

9. quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus

10. quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

11. in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum

12. cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire

13. et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

14. propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem

15. dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus

16. idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

17. et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt

18. et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem

19. quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui

20. coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest

21. sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo

22. et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram

23. auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum

24. numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam

25. nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis

26. et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud

27. non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo

28. panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum

29. et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam

About Isaiæ Chapter 28

Read Isaiæ Chapter 28 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Isaiæ
Chapter: 28
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Isaiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Isaiæ Chapter 28 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Isaiæ Chapter 28?

Isaiæ Chapter 28 is part of the Book of Isaiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Isaiæ Chapter 28 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Isaiæ

  1. Isaiæ Chapter 42
  2. Isaiæ Chapter 49
  3. Isaiæ Chapter 23
  4. Isaiæ Chapter 13
  5. Isaiæ Chapter 9
  6. Isaiæ Chapter 2
  7. Isaiæ Chapter 48

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Exodus Chapter 21
  2. Genesis Chapter 42
  3. Exodus Chapter 28
  4. Psalmi Chapter 55
  5. Malachiæ Chapter 2
  6. Ezechielis Chapter 44
  7. Psalmi Chapter 64

Related Chapters & Readings

  1. Ad Corinthios II Chapter 11
  2. Paralipomenon I Chapter 13
  3. Paralipomenon II Chapter 26
  4. Jó Chapter 19
  5. Paralipomenon II Chapter 17
  6. Genesis Chapter 50
  7. Paralipomenon II Chapter 21
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *