Read Zachariæ Chapter 1 Online
Read Zachariæ Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Zachariæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Zachariæ and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Zachariæ 1
Caput 1
1. in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens
2. iratus est Dominus super patres vestros iracundia
3. et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum
4. ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus
5. patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent
6. verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis
7. in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens
8. vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi
9. et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec
10. et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram
11. et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit
12. et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus est
13. et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria
14. et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno
15. et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
16. propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem
17. adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem
18. et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua
19. et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem
20. et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
21. et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam
About Zachariæ Chapter 1
Read Zachariæ Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Zachariæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Zachariæ
Chapter: 1
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Zachariæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Zachariæ Chapter 1 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Zachariæ Chapter 1?
Zachariæ Chapter 1 is part of the Book of Zachariæ in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Zachariæ Chapter 1 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Vetus Testamentum
- Ezechielis Chapter 3
- Ezechielis Chapter 6
- Ezechielis Chapter 28
- Ezechielis Chapter 11
- Ezechielis Chapter 5
- Ezechielis Chapter 2
- Ezechielis Chapter 12
Explore More from zachariæ
- Zachariæ Chapter 8
- Zachariæ Chapter 2
- Zachariæ Chapter 14
- Zachariæ Chapter 7
- Zachariæ Chapter 13
- Zachariæ Chapter 11
- Zachariæ Chapter 9