Psalmi Chapter 105

For English

Read Psalmi Chapter 105 Online

Read Psalmi Chapter 105 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Psalmi and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Psalmi 105

Caput 105

1. alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

2. (104:2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

3. (104:3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

4. (104:4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter

5. (104:5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

6. (104:6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

7. (104:7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

8. (104:8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes

9. (104:9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

10. (104:10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

11. (104:11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

12. (104:12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea

13. (104:13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

14. (104:14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

15. (104:15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

16. (104:16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

17. (104:17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

18. (104:18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

19. (104:19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum

20. (104:20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

21. (104:21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

22. (104:22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

23. (104:23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

24. (104:24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius

25. (104:25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

26. (104:26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

27. (104:27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

28. (104:28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

29. (104:29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

30. (104:30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum

31. (104:31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

32. (104:32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

33. (104:33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

34. (104:34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

35. (104:35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

36. (104:36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

37. (104:37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

38. (104:38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

39. (104:39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte

40. (104:40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

41. (104:41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

42. (104:42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo

43. (104:43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos

44. (104:44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

45. [104:45] ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia

About Psalmi Chapter 105

Read Psalmi Chapter 105 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Psalmi
Chapter: 105
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Psalmi. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Psalmi Chapter 105 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Psalmi Chapter 105?

Psalmi Chapter 105 is part of the Book of Psalmi in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Psalmi Chapter 105 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Psalmi

  1. Psalmi Chapter 58
  2. Psalmi Chapter 11
  3. Psalmi Chapter 101
  4. Psalmi Chapter 40
  5. Psalmi Chapter 33
  6. Psalmi Chapter 48
  7. Psalmi Chapter 47

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Genesis Chapter 39
  2. Esdrae Chapter 6
  3. Lamentationes Chapter 4
  4. Samuelis II Chapter 14
  5. Jeremiæ Chapter 29
  6. Zachariæ Chapter 6
  7. Psalmi Chapter 36

Related Chapters & Readings

  1. Canticum Canticorum Chapter 6
  2. Proverbia Chapter 26
  3. Psalmi Chapter 44
  4. Paralipomenon II Chapter 17
  5. Psalmi Chapter 50
  6. Danielis Chapter 9
  7. Actus Chapter 16
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *