Read Numeri Chapter 25 Online
Read Numeri Chapter 25 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Numeri and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Numeri 25
Caput 25
1. morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
2. quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
3. initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
4. ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
5. dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
6. et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
7. quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
8. ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
9. et occisi sunt viginti quattuor milia homines
10. dixitque Dominus ad Mosen
11. Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
12. idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
13. et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
14. erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
15. porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
16. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
17. hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
18. quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
About Numeri Chapter 25
Read Numeri Chapter 25 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Numeri
Chapter: 25
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Numeri. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Numeri Chapter 25 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Numeri Chapter 25?
Numeri Chapter 25 is part of the Book of Numeri in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Numeri Chapter 25 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Numeri
- Numeri Chapter 1
- Numeri Chapter 11
- Numeri Chapter 9
- Numeri Chapter 5
- Numeri Chapter 8
- Numeri Chapter 3
- Numeri Chapter 10
Explore More from Vetus Testamentum
- Paralipomenon II Chapter 6
- Jó Chapter 36
- Ezechielis Chapter 21
- Exodus Chapter 6
- Psalmi Chapter 84
- Jeremiæ Chapter 38
- Esdrae Chapter 9