Numeri Chapter 2

For English

Read Numeri Chapter 2 Online

Read Numeri Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Numeri and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Numeri 2

Caput 2

1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2. singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis

3. ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab

4. et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum

5. iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar

6. et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti

7. in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon

8. omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti

9. universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur

10. in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur

11. et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti

12. iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

13. et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti

14. in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel

15. et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

16. omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur

17. levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur

18. ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud

19. cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti

20. et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

21. cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti

22. in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis

23. et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti

24. omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur

25. ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

26. cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti

27. iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran

28. cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti

29. de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan

30. cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti

31. omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur

32. hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta

33. Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi

34. feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

About Numeri Chapter 2

Read Numeri Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Numeri
Chapter: 2
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Numeri. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Numeri Chapter 2 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Numeri Chapter 2?

Numeri Chapter 2 is part of the Book of Numeri in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Numeri Chapter 2 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Numeri

  1. Numeri Chapter 1
  2. Numeri Chapter 11
  3. Numeri Chapter 5
  4. Numeri Chapter 8
  5. Numeri Chapter 3
  6. Numeri Chapter 9
  7. Numeri Chapter 21

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 83
  2. Iudicum Chapter 14
  3. Samuelis II Chapter 24
  4. Psalmi Chapter 22
  5. Psalmi Chapter 97
  6. Psalmi Chapter 138
  7. Samuelis I Chapter 31

Related Chapters & Readings

  1. Osee Chapter 10
  2. Psalmi Chapter 4
  3. Psalmi Chapter 104
  4. Psalmi Chapter 114
  5. Isaiæ Chapter 7
  6. Matthæum Chapter 1
  7. Deuteronomium Chapter 32
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *