Esdrae Chapter 9

For English

Read Esdrae Chapter 9 Online

Read Esdrae Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Esdrae in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Esdrae and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Esdrae 9

Caput 9

1. postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum

2. tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima

3. cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens

4. convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum

5. et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum

6. et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum

7. a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac

8. et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra

9. quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in Hierusalem

10. et nunc quid dicemus Deus noster post haec quia dereliquimus mandata tua

11. quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua

12. nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum

13. et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie

14. ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem

15. Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc

About Esdrae Chapter 9

Read Esdrae Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Esdrae in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Esdrae
Chapter: 9
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Esdrae. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Esdrae Chapter 9 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Esdrae Chapter 9?

Esdrae Chapter 9 is part of the Book of Esdrae in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Esdrae Chapter 9 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from esdrae

  1. Esdrae Chapter 5
  2. Esdrae Chapter 3
  3. Esdrae Chapter 8
  4. Esdrae Chapter 10
  5. Esdrae Chapter 1
  6. Esdrae Chapter 6
  7. Esdrae Chapter 7

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jeremiæ Chapter 40
  2. Proverbia Chapter 23
  3. Exodus Chapter 39
  4. Psalmi Chapter 13
  5. Jonæ Chapter 3
  6. Nehemiae Chapter 10
  7. Jeremiæ Chapter 32

Related Chapters & Readings

  1. Exodus Chapter 15
  2. Micheas Chapter 7
  3. Ad Galatas Chapter 3
  4. Psalmi Chapter 53
  5. Levítivo Chapter 12
  6. Isaiæ Chapter 11
  7. Ad Titum Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *