Psalmi Chapter 107

For English

Read Psalmi Chapter 107 Online

Read Psalmi Chapter 107 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Psalmi and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Psalmi 107

Caput 107

1. confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

2. (106:2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos

3. (106:3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari

4. (106:4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt

5. (106:5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat

6. (106:6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos

7. (106:7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

8. (106:8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

9. (106:9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis

10. (106:10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro

11. (106:11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

12. (106:12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret

13. (106:13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos

14. (106:14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

15. (106:15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

16. (106:16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

17. (106:17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

18. (106:18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis

19. (106:19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos

20. (106:20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

21. (106:21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

22. (106:22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude

23. (106:23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis

24. (106:24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

25. (106:25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius

26. (106:26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur

27. (106:27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est

28. (106:28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos

29. (106:29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius

30. (106:30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt

31. (106:31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

32. (106:32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum

33. (106:33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

34. (106:34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius

35. (106:35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum

36. (106:36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum

37. (106:37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina

38. (106:38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet

39. (106:39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris

40. (106:40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

41. (106:41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

42. (106:42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

43. [106:43] quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

About Psalmi Chapter 107

Read Psalmi Chapter 107 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Psalmi
Chapter: 107
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Psalmi. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Psalmi Chapter 107 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Psalmi Chapter 107?

Psalmi Chapter 107 is part of the Book of Psalmi in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Psalmi Chapter 107 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Psalmi

  1. Psalmi Chapter 11
  2. Psalmi Chapter 40
  3. Psalmi Chapter 58
  4. Psalmi Chapter 48
  5. Psalmi Chapter 47
  6. Psalmi Chapter 13
  7. Psalmi Chapter 101

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Samuelis I Chapter 19
  2. Ezechielis Chapter 21
  3. Samuelis I Chapter 31
  4. Psalmi Chapter 11
  5. Zachariæ Chapter 10
  6. Samuelis I Chapter 14
  7. Proverbia Chapter 4

Related Chapters & Readings

  1. Proverbia Chapter 9
  2. Lucam Chapter 4
  3. Samuelis I Chapter 30
  4. Samuelis I Chapter 28
  5. Deuteronomium Chapter 3
  6. Levítivo Chapter 19
  7. Samuelis I Chapter 9
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *