Psalmi Chapter 18

For English

Read Psalmi Chapter 18 Online

Read Psalmi Chapter 18 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Psalmi and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Psalmi 18

Caput 18

1. victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait(17:2) diligam te Domine fortitudo mea

2. (17:3) Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

3. (17:4) laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

4. (17:5) circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

5. (17:6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

6. (17:7) in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

7. (17:8) commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

8. (17:9) ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

9. (17:10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

10. (17:11) et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

11. (17:12) posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

12. (17:13) prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

13. (17:14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

14. (17:15) et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

15. (17:16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

16. (17:17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

17. (17:18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

18. (17:19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

19. (17:20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

20. (17:21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi

21. (17:22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

22. (17:23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

23. (17:24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

24. (17:25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

25. (17:26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

26. (17:27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes

27. (17:28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

28. (17:29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

29. (17:30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

30. (17:31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

31. (17:32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

32. (17:33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

33. (17:34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

34. (17:35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

35. (17:36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

36. (17:37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

37. (17:38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos

38. (17:39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis

39. (17:40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

40. (17:41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

41. (17:42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

42. (17:43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

43. (17:44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

44. (17:45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

45. (17:46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis

46. (17:47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

47. (17:48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis

48. (17:49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

49. (17:50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo

50. (17:51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

About Psalmi Chapter 18

Read Psalmi Chapter 18 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Psalmi
Chapter: 18
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Psalmi. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Psalmi Chapter 18 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Psalmi Chapter 18?

Psalmi Chapter 18 is part of the Book of Psalmi in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Psalmi Chapter 18 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Psalmi

  1. Psalmi Chapter 58
  2. Psalmi Chapter 11
  3. Psalmi Chapter 101
  4. Psalmi Chapter 40
  5. Psalmi Chapter 47
  6. Psalmi Chapter 33
  7. Psalmi Chapter 48

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jó Chapter 1
  2. Isaiæ Chapter 16
  3. Numeri Chapter 25
  4. Jó Chapter 38
  5. Ezechielis Chapter 23
  6. Joel Chapter 1
  7. Paralipomenon II Chapter 22

Related Chapters & Readings

  1. Lucam Chapter 7
  2. Psalmi Chapter 39
  3. Genesis Chapter 23
  4. I Ioannis Chapter 3
  5. Apocalypsis Chapter 14
  6. Psalmi Chapter 122
  7. Ad Hebræos Chapter 10
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *