Paralipomenon I Chapter 5

For English

Read Paralipomenon I Chapter 5 Online

Read Paralipomenon I Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon I in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon I 5

Caput 5

1. filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum

2. porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph

3. filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi

4. filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius

5. Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius

6. Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben

7. fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam

8. porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon

9. contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad

10. in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad

11. filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha

12. Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan

13. fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem

14. hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz

15. fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis

16. et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos

17. omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel

18. filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam

19. dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab

20. praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum

21. ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia

22. vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem

23. filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat

24. et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis

25. reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis

26. et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc

About Paralipomenon I Chapter 5

Read Paralipomenon I Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon I in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon I
Chapter: 5
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon I Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon I Chapter 5?

Paralipomenon I Chapter 5 is part of the Book of Paralipomenon I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon I Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from paralipomenon-i

  1. Paralipomenon I Chapter 1
  2. Paralipomenon I Chapter 2
  3. Paralipomenon I Chapter 18
  4. Paralipomenon I Chapter 13
  5. Paralipomenon I Chapter 27
  6. Paralipomenon I Chapter 26
  7. Paralipomenon I Chapter 23

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Regum I Chapter 15
  2. Iosue Chapter 16
  3. Canticum Canticorum Chapter 3
  4. Regum I Chapter 21
  5. Psalmi Chapter 99
  6. Iosue Chapter 22
  7. Ezechielis Chapter 15

Related Chapters & Readings

  1. Paralipomenon II Chapter 9
  2. Jeremiæ Chapter 14
  3. Aggeus Chapter 2
  4. Jeremiæ Chapter 34
  5. Psalmi Chapter 85
  6. Psalmi Chapter 72
  7. Jeremiæ Chapter 28
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *