Marcum Chapter 9

For English

Read Marcum Chapter 9 Online

Read Marcum Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Marcum and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Marcum 9

Caput 9

1. et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

2. et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

3. et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere

4. et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu

5. et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

6. non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti

7. et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum

8. et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum

9. et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit

10. et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit

11. et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum

12. qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

13. sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

14. et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis

15. et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum

16. et interrogavit eos quid inter vos conquiritis

17. et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum

18. qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt

19. qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

20. et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans

21. et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia

22. et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

23. Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

24. et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam

25. et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum

26. et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est

27. Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit

28. et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

29. et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

30. et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire

31. docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget

32. at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

33. et venerunt CapharNahum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis

34. at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior

35. et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister

36. et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis

37. quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit

38. respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum

39. Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me

40. qui enim non est adversum vos pro vobis est

41. quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam

42. et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur

43. et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem

44. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

45. et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis

46. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

47. quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

48. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

49. omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

50. bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

About Marcum Chapter 9

Read Marcum Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Marcum
Chapter: 9
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Marcum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Marcum Chapter 9 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Marcum Chapter 9?

Marcum Chapter 9 is part of the Book of Marcum in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Marcum Chapter 9 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from marcum

  1. Marcum Chapter 1
  2. Marcum Chapter 14
  3. Marcum Chapter 5
  4. Marcum Chapter 8
  5. Marcum Chapter 4
  6. Marcum Chapter 3
  7. Marcum Chapter 16

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Thessalonicenses I Chapter 1
  2. Ad Hebræos Chapter 6
  3. Ad Corinthios II Chapter 7
  4. Ad Hebræos Chapter 8
  5. Ad Romanos Chapter 8
  6. Lucam Chapter 2
  7. Lucam Chapter 11

Related Chapters & Readings

  1. Osee Chapter 13
  2. Paralipomenon II Chapter 24
  3. Lamentationes Chapter 5
  4. Samuelis I Chapter 7
  5. Genesis Chapter 42
  6. Samuelis I Chapter 26
  7. Ezechielis Chapter 40
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *