Samuelis I Chapter 7

For English

Read Samuelis I Chapter 7 Online

Read Samuelis I Chapter 7 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis I in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Samuelis I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Samuelis I 7

Caput 7

1. venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini

2. et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum

3. ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim

4. abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli

5. dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis Dominum

6. et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat

7. et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum

8. dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum

9. tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum Dominus

10. factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel

11. egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar

12. tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus

13. et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel

14. et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et Amorreum

15. iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae

16. et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis

17. revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino

About Samuelis I Chapter 7

Read Samuelis I Chapter 7 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis I in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Samuelis I
Chapter: 7
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Samuelis I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Samuelis I Chapter 7 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Samuelis I Chapter 7?

Samuelis I Chapter 7 is part of the Book of Samuelis I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Samuelis I Chapter 7 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from samuelis-i

  1. Samuelis I Chapter 3
  2. Samuelis I Chapter 23
  3. Samuelis I Chapter 21
  4. Samuelis I Chapter 28
  5. Samuelis I Chapter 11
  6. Samuelis I Chapter 6
  7. Samuelis I Chapter 1

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Isaiæ Chapter 45
  2. Danielis Chapter 10
  3. Deuteronomium Chapter 2
  4. Genesis Chapter 25
  5. Samuelis II Chapter 1
  6. Isaiæ Chapter 29
  7. Iosue Chapter 10

Related Chapters & Readings

  1. Jeremiæ Chapter 26
  2. Deuteronomium Chapter 26
  3. Paralipomenon II Chapter 8
  4. Actus Chapter 2
  5. Micheas Chapter 2
  6. Ruth Chapter 4
  7. Paralipomenon II Chapter 12
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *