Regum I Chapter 21

For English

Read Regum I Chapter 21 Online

Read Regum I Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum I in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Regum I 21

Caput 21

1. post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae

2. locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est

3. cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi

4. venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem

5. ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem

6. qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam

7. dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae

8. scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth

9. litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et sedere facite Naboth inter primos populi

10. et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

11. fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos

12. praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi

13. et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

14. miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est

15. factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est

16. quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam

17. factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens

18. surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam

19. et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem

20. et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini

21. ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israhel

22. et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel

23. sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezrahel

24. si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli

25. igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua

26. et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel

27. itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite

28. factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens

29. nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus filii sui inferam malum domui eius

About Regum I Chapter 21

Read Regum I Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum I in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Regum I
Chapter: 21
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Regum I Chapter 21 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Regum I Chapter 21?

Regum I Chapter 21 is part of the Book of Regum I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Regum I Chapter 21 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from regum-i

  1. Regum I Chapter 2
  2. Regum I Chapter 12
  3. Regum I Chapter 11
  4. Regum I Chapter 8
  5. Regum I Chapter 6
  6. Regum I Chapter 1
  7. Regum I Chapter 16

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 77
  2. Nehemiae Chapter 1
  3. Paralipomenon I Chapter 16
  4. Ester Chapter 10
  5. Deuteronomium Chapter 13
  6. Ezechielis Chapter 38
  7. Samuelis II Chapter 16

Related Chapters & Readings

  1. Jeremiæ Chapter 45
  2. Paralipomenon I Chapter 7
  3. Isaiæ Chapter 21
  4. Paralipomenon I Chapter 28
  5. Ad Romanos Chapter 15
  6. Iacobi Chapter 1
  7. Ioannem Chapter 12
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *