Regum I Chapter 5

For English

Read Regum I Chapter 5 Online

Read Regum I Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum I in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Regum I 5

Caput 5

1. misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore

2. misit autem et Salomon ad Hiram dicens

3. tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius

4. nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus

5. quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo

6. praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii

7. cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum

8. et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis

9. servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae

10. itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius

11. Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos

12. dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo

13. legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum

14. mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictione

15. fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte

16. absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus

17. praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos

18. quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum

About Regum I Chapter 5

Read Regum I Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum I in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Regum I
Chapter: 5
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Regum I Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Regum I Chapter 5?

Regum I Chapter 5 is part of the Book of Regum I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Regum I Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from regum-i

  1. Regum I Chapter 2
  2. Regum I Chapter 12
  3. Regum I Chapter 11
  4. Regum I Chapter 6
  5. Regum I Chapter 1
  6. Regum I Chapter 16
  7. Regum I Chapter 15

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Samuelis I Chapter 1
  2. Levítivo Chapter 1
  3. Paralipomenon I Chapter 15
  4. Regum I Chapter 17
  5. Numeri Chapter 5
  6. Deuteronomium Chapter 14
  7. Psalmi Chapter 123

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 90
  2. Exodus Chapter 9
  3. Ad Corinthios II Chapter 12
  4. Genesis Chapter 10
  5. II Ioannis Chapter 1
  6. Psalmi Chapter 99
  7. Ezechielis Chapter 28
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *