Read Regum I Chapter 4 Online
Read Regum I Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum I in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum I and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Regum I 4
Caput 4
1. erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
2. et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
3. Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis
4. Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
5. Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
6. et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa
7. habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant
8. et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
9. Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan
10. Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
11. Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem
12. Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan
13. Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas
14. Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
15. Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
16. Baana filius Usi in Aser et in Balod
17. Iosaphat filius Pharue in Isachar
18. Semei filius Hela in Beniamin
19. Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
20. Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes
21. Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
22. erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae
23. decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
24. ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu
25. habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
26. et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium
27. nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
28. hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
29. dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris
30. et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum
31. et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum
32. locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille
33. et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus
34. et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius
About Regum I Chapter 4
Read Regum I Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum I in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Regum I
Chapter: 4
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Regum I Chapter 4 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Regum I Chapter 4?
Regum I Chapter 4 is part of the Book of Regum I in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Regum I Chapter 4 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from regum-i
- Regum I Chapter 2
- Regum I Chapter 11
- Regum I Chapter 6
- Regum I Chapter 1
- Regum I Chapter 16
- Regum I Chapter 15
- Regum I Chapter 12
Explore More from Vetus Testamentum
- Isaiæ Chapter 15
- Iosue Chapter 20
- Isaiæ Chapter 3
- Psalmi Chapter 43
- Psalmi Chapter 80
- Regum I Chapter 22
- Samuelis II Chapter 10