Marcum Chapter 12

For English

Read Marcum Chapter 12 Online

Read Marcum Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Marcum and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Marcum 12

Caput 12

1. et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

2. et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae

3. qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum

4. et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt

5. et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes

6. adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum

7. coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas

8. et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam

9. quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis

10. nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

11. a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

12. et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt

13. et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo

14. qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus

15. qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam

16. at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris

17. respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

18. et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes

19. magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo

20. septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine

21. et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter

22. et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier

23. in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem

24. et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei

25. cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis

26. de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob

27. non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis

28. et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum

29. Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est

30. et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum

31. secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est

32. et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum

33. et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis

34. Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare

35. et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David

36. ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

37. ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit

38. et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro

39. et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis

40. qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium

41. et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa

42. cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans

43. et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium

44. omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

About Marcum Chapter 12

Read Marcum Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Marcum
Chapter: 12
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Marcum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Marcum Chapter 12 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Marcum Chapter 12?

Marcum Chapter 12 is part of the Book of Marcum in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Marcum Chapter 12 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from marcum

  1. Marcum Chapter 1
  2. Marcum Chapter 16
  3. Marcum Chapter 2
  4. Marcum Chapter 9
  5. Marcum Chapter 8
  6. Marcum Chapter 4
  7. Marcum Chapter 15

Explore More from Novum Testamentum

  1. Marcum Chapter 8
  2. Apocalypsis Chapter 18
  3. Ad Romanos Chapter 11
  4. Ad Corinthios II Chapter 5
  5. Ioannem Chapter 19
  6. I ad Timotheum Chapter 2
  7. Ioannem Chapter 2

Related Chapters & Readings

  1. Paralipomenon I Chapter 11
  2. Psalmi Chapter 39
  3. Ad Romanos Chapter 16
  4. Regum I Chapter 22
  5. Marcum Chapter 14
  6. Numeri Chapter 7
  7. Psalmi Chapter 73
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *