Marcum Chapter 10

For English

Read Marcum Chapter 10 Online

Read Marcum Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Marcum and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Marcum 10

Caput 10

1. et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos

2. et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum

3. at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses

4. qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere

5. quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud

6. ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus

7. propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam

8. et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro

9. quod ergo Deus iunxit homo non separet

10. et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum

11. et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam

12. et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur

13. et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus

14. quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei

15. amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud

16. et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos

17. et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam

18. Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus

19. praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem

20. et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea

21. Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

22. qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas

23. et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt

24. discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire

25. facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

26. qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri

27. et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum

28. coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

29. respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium

30. qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam

31. multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

32. erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura

33. quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus

34. et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

35. et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis

36. at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis

37. et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua

38. Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari

39. at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini

40. sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est

41. et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne

42. Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum

43. non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister

44. et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus

45. nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

46. et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans

47. qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei

48. et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei

49. et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te

50. qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum

51. et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam

52. Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

About Marcum Chapter 10

Read Marcum Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Marcum in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Marcum
Chapter: 10
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Marcum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Marcum Chapter 10 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Marcum Chapter 10?

Marcum Chapter 10 is part of the Book of Marcum in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Marcum Chapter 10 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from marcum

  1. Marcum Chapter 1
  2. Marcum Chapter 14
  3. Marcum Chapter 5
  4. Marcum Chapter 3
  5. Marcum Chapter 16
  6. Marcum Chapter 8
  7. Marcum Chapter 4

Explore More from Novum Testamentum

  1. I ad Timotheum Chapter 3
  2. Actus Chapter 7
  3. Apocalypsis Chapter 4
  4. Ad Titum Chapter 1
  5. Matthæum Chapter 1
  6. Ioannem Chapter 3
  7. Ad Titum Chapter 2

Related Chapters & Readings

  1. Ad Ephesios Chapter 3
  2. Esdrae Chapter 9
  3. Psalmi Chapter 121
  4. Psalmi Chapter 11
  5. Samuelis II Chapter 10
  6. Psalmi Chapter 40
  7. Paralipomenon II Chapter 31
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *