Read Ad Corinthios II Chapter 7 Online
Read Ad Corinthios II Chapter 7 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Corinthios II in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Corinthios II and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Ad Corinthios II 7
Caput 7
1. has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei
2. capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus
3. non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum
4. multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra
5. nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores
6. sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi
7. non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem
8. quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit
9. nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis
10. quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur
11. ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio
12. igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo
13. ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis
14. et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est
15. et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum
16. gaudeo quod in omnibus confido in vobis
About Ad Corinthios II Chapter 7
Read Ad Corinthios II Chapter 7 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Corinthios II in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Ad Corinthios II
Chapter: 7
Testament: New Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Corinthios II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Ad Corinthios II Chapter 7 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Ad Corinthios II Chapter 7?
Ad Corinthios II Chapter 7 is part of the Book of Ad Corinthios II in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Ad Corinthios II Chapter 7 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from ad-corinthios-ii
- Ad Corinthios II Chapter 1
- Ad Corinthios II Chapter 3
- Ad Corinthios II Chapter 2
- Ad Corinthios II Chapter 10
- Ad Corinthios II Chapter 6
- Ad Corinthios II Chapter 4
- Ad Corinthios II Chapter 8
Explore More from Novum Testamentum
- Marcum Chapter 12
- Ioannem Chapter 4
- Apocalypsis Chapter 21
- Actus Chapter 17
- Matthæum Chapter 19
- Ad Galatas Chapter 2
- Lucam Chapter 4