Ad Philippenses Chapter 3

For English

Read Ad Philippenses Chapter 3 Online

Read Ad Philippenses Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Philippenses in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Philippenses and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ad Philippenses 3

Caput 3

1. de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium

2. videte canes videte malos operarios videte concisionem

3. nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes

4. quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis

5. circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus

6. secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella

7. sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta

8. verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam

9. et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide

10. ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius

11. si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis

12. non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu

13. fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me

14. ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu

15. quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit

16. verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula

17. imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos

18. multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi

19. quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt

20. nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum

21. qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

About Ad Philippenses Chapter 3

Read Ad Philippenses Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Philippenses in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ad Philippenses
Chapter: 3
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Philippenses. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ad Philippenses Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ad Philippenses Chapter 3?

Ad Philippenses Chapter 3 is part of the Book of Ad Philippenses in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ad Philippenses Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ad Philippenses

  1. Ad Philippenses Chapter 2
  2. Ad Philippenses Chapter 4
  3. Ad Philippenses Chapter 1

Explore More from Novum Testamentum

  1. Apocalypsis Chapter 6
  2. Marcum Chapter 7
  3. Lucam Chapter 11
  4. I Petri Chapter 5
  5. Ad Hebræos Chapter 2
  6. Matthæum Chapter 10
  7. Ioannem Chapter 14

Related Chapters & Readings

  1. Eclesiastes Chapter 9
  2. Deuteronomium Chapter 5
  3. Matthæum Chapter 6
  4. Iosue Chapter 8
  5. Micheas Chapter 1
  6. Ester Chapter 2
  7. Matthæum Chapter 5
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *