Read Actus Chapter 24 Online
Read Actus Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Actus in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Actus and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Actus 24
Caput 24
1. post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
2. et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
3. semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
4. ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
5. invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
6. qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
8. a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
9. adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
10. respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
11. potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
12. et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
13. neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
14. confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
15. spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
16. in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
17. post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
18. in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
19. quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
20. aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
21. nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
22. distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
23. iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
24. post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
25. disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
26. simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
27. biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
About Actus Chapter 24
Read Actus Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Actus in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Actus
Chapter: 24
Testament: New Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Actus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Actus Chapter 24 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Actus Chapter 24?
Actus Chapter 24 is part of the Book of Actus in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Actus Chapter 24 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from actus
- Actus Chapter 5
- Actus Chapter 16
- Actus Chapter 8
- Actus Chapter 18
- Actus Chapter 4
- Actus Chapter 14
- Actus Chapter 1
Explore More from Novum Testamentum
- Ad Ephesios Chapter 6
- Lucam Chapter 15
- Matthæum Chapter 23
- Ad Corinthios II Chapter 2
- Ad Corinthios I Chapter 10
- Apocalypsis Chapter 3
- Ioannem Chapter 12