Nehemiae Chapter 8

For English

Read Nehemiae Chapter 8 Online

Read Nehemiae Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Nehemiae in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Nehemiae and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Nehemiae 8

Caput 8

1. et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli

2. adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi

3. et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum

4. stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam

5. et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus

6. et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram

7. porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo

8. et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur

9. dixit autem Nehemiae ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis

10. et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra

11. Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere

12. abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos

13. et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis

14. et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo

15. et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est

16. et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim

17. fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis

18. legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum

About Nehemiae Chapter 8

Read Nehemiae Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Nehemiae in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Nehemiae
Chapter: 8
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Nehemiae. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Nehemiae Chapter 8 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Nehemiae Chapter 8?

Nehemiae Chapter 8 is part of the Book of Nehemiae in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Nehemiae Chapter 8 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from nehemiae

  1. Nehemiae Chapter 13
  2. Nehemiae Chapter 10
  3. Nehemiae Chapter 11
  4. Nehemiae Chapter 9
  5. Nehemiae Chapter 7
  6. Nehemiae Chapter 6
  7. Nehemiae Chapter 5

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Danielis Chapter 3
  2. Psalmi Chapter 46
  3. Amos Chapter 8
  4. Jó Chapter 21
  5. Jó Chapter 37
  6. Osee Chapter 14
  7. Deuteronomium Chapter 11

Related Chapters & Readings

  1. Exodus Chapter 4
  2. Psalmi Chapter 122
  3. Ad Galatas Chapter 1
  4. Psalmi Chapter 37
  5. Psalmi Chapter 41
  6. Regum I Chapter 8
  7. Psalmi Chapter 143
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *