Deuteronomium Chapter 27

For English

Read Deuteronomium Chapter 27 Online

Read Deuteronomium Chapter 27 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Deuteronomium and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Deuteronomium 27

Caput 27

1. praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie

2. cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos

3. ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis

4. quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce

5. et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit

6. et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo

7. et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo

8. et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide

9. dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui

10. audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi

11. praecepitque Moses populo in die illo dicens

12. hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin

13. et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim

14. et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce

15. maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen

16. maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen

17. maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen

18. maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen

19. maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen

20. maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen

21. maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen

22. maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen

23. maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen

24. maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen

25. maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen

26. maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen

About Deuteronomium Chapter 27

Read Deuteronomium Chapter 27 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Deuteronomium
Chapter: 27
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Deuteronomium. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Deuteronomium Chapter 27 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Deuteronomium Chapter 27?

Deuteronomium Chapter 27 is part of the Book of Deuteronomium in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Deuteronomium Chapter 27 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Deuteronomium

  1. Deuteronomium Chapter 1
  2. Deuteronomium Chapter 2
  3. Deuteronomium Chapter 4
  4. Deuteronomium Chapter 27
  5. Deuteronomium Chapter 25
  6. Deuteronomium Chapter 21
  7. Deuteronomium Chapter 8

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Genesis Chapter 7
  2. Proverbia Chapter 23
  3. Paralipomenon I Chapter 18
  4. Psalmi Chapter 4
  5. Paralipomenon I Chapter 12
  6. Samuelis I Chapter 18
  7. Regum I Chapter 3

Related Chapters & Readings

  1. Jeremiæ Chapter 37
  2. Ad Corinthios I Chapter 2
  3. Ioannem Chapter 8
  4. Genesis Chapter 17
  5. Marcum Chapter 15
  6. Jeremiæ Chapter 49
  7. Genesis Chapter 10
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *