Read Psalmi Chapter 89 Online
Read Psalmi Chapter 89 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Psalmi and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Psalmi 89
Caput 89
1. misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
2. (88:3) quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis
3. (88:4) percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
4. (88:5) usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper
5. (88:6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
6. (88:7) quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei
7. (88:8) Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
8. (88:9) Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
9. (88:10) tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis
10. (88:11) tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
11. (88:12) tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti
12. (88:13) aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
13. (88:14) tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua
14. (88:15) iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam
15. (88:16) beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt
16. (88:17) in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
17. (88:18) quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
18. (88:19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
19. (88:20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo
20. (88:21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
21. (88:22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
22. (88:23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum
23. (88:24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam
24. (88:25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
25. (88:26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
26. (88:27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae
27. (88:28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
28. (88:29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit
29. (88:30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli
30. (88:31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
31. (88:32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint
32. (88:33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum
33. (88:34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea
34. (88:35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo
35. (88:36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
36. (88:37) semen eius in sempiternum erit
37. (88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper
38. (88:39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum
39. (88:40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius
40. (88:41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem
41. (88:42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis
42. (88:43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius
43. (88:44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
44. (88:45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti
45. (88:46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna
46. (88:47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua
47. (88:48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum
48. (88:49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper
49. (88:50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua
50. (88:51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
51. (88:52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui
52. (88:53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
About Psalmi Chapter 89
Read Psalmi Chapter 89 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Psalmi
Chapter: 89
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Psalmi. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Psalmi Chapter 89 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Psalmi Chapter 89?
Psalmi Chapter 89 is part of the Book of Psalmi in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Psalmi Chapter 89 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Psalmi
- Psalmi Chapter 11
- Psalmi Chapter 40
- Psalmi Chapter 58
- Psalmi Chapter 48
- Psalmi Chapter 47
- Psalmi Chapter 13
- Psalmi Chapter 101
Explore More from Vetus Testamentum
- Genesis Chapter 36
- Jó Chapter 36
- Paralipomenon I Chapter 16
- Psalmi Chapter 150
- Numeri Chapter 11
- Exodus Chapter 22
- Numeri Chapter 22