Deuteronomium Chapter 13

For English

Read Deuteronomium Chapter 13 Online

Read Deuteronomium Chapter 13 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Deuteronomium and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Deuteronomium 13

Caput 13

1. si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum

2. et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis

3. non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra

4. Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis

5. propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui

6. si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui

7. cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae

8. non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum

9. sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum

10. lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

11. ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile

12. si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos

13. egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis

14. quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam

15. statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora

16. quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius

17. et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis

18. quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui

About Deuteronomium Chapter 13

Read Deuteronomium Chapter 13 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Deuteronomium
Chapter: 13
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Deuteronomium. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Deuteronomium Chapter 13 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Deuteronomium Chapter 13?

Deuteronomium Chapter 13 is part of the Book of Deuteronomium in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Deuteronomium Chapter 13 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Deuteronomium

  1. Deuteronomium Chapter 1
  2. Deuteronomium Chapter 2
  3. Deuteronomium Chapter 4
  4. Deuteronomium Chapter 27
  5. Deuteronomium Chapter 25
  6. Deuteronomium Chapter 21
  7. Deuteronomium Chapter 8

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 37
  2. Psalmi Chapter 63
  3. Iosue Chapter 7
  4. Samuelis I Chapter 20
  5. Psalmi Chapter 31
  6. Iosue Chapter 9
  7. Jó Chapter 30

Related Chapters & Readings

  1. Genesis Chapter 37
  2. Paralipomenon II Chapter 29
  3. Apocalypsis Chapter 3
  4. Proverbia Chapter 16
  5. Jeremiæ Chapter 38
  6. Lucam Chapter 21
  7. Samuelis I Chapter 14
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *