Regum II Chapter 21

For English

Read Regum II Chapter 21 Online

Read Regum II Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Regum II 21

Caput 21

1. duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba

2. fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israhel

3. conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam

4. extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum

5. et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini

6. et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum

7. posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum

8. et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses

9. illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel

10. locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens

11. quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis

12. propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius

13. et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius

14. dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis

15. eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem hanc

16. insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino

17. reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

18. dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo

19. viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de Iethba

20. fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius

21. et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas

22. et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini

23. tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua

24. percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo

25. reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

26. sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo

About Regum II Chapter 21

Read Regum II Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Regum II
Chapter: 21
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Regum II Chapter 21 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Regum II Chapter 21?

Regum II Chapter 21 is part of the Book of Regum II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Regum II Chapter 21 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from regum-ii

  1. Regum II Chapter 16
  2. Regum II Chapter 7
  3. Regum II Chapter 5
  4. Regum II Chapter 14
  5. Regum II Chapter 1
  6. Regum II Chapter 19
  7. Regum II Chapter 11

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 30
  2. Danielis Chapter 5
  3. Nahum Chapter 3
  4. Jeremiæ Chapter 35
  5. Paralipomenon II Chapter 11
  6. Psalmi Chapter 138
  7. Iosue Chapter 19

Related Chapters & Readings

  1. Ezechielis Chapter 31
  2. Deuteronomium Chapter 1
  3. Esdrae Chapter 6
  4. Iosue Chapter 17
  5. Samuelis I Chapter 29
  6. Jó Chapter 8
  7. Paralipomenon II Chapter 8
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *