Regum II Chapter 9

For English

Read Regum II Chapter 9 Online

Read Regum II Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Regum II 9

Caput 9

1. Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad

2. cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum

3. tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes

4. abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad

5. et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps

6. et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super populum Domini Israhel

7. et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel

8. perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel

9. et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia

10. Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit

11. Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit

12. at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel

13. festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu

14. coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem Syriae

15. et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel

16. et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram

17. igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia

18. abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur

19. misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me

20. nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur

21. et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis

22. cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent

23. convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiae Ahazia

24. porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo

25. dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens

26. si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini

27. Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi

28. et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David

29. anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam

30. venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram

31. ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum

32. levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi

33. at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam

34. cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est

35. cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus

36. reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel

37. et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel

About Regum II Chapter 9

Read Regum II Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Regum II
Chapter: 9
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Regum II Chapter 9 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Regum II Chapter 9?

Regum II Chapter 9 is part of the Book of Regum II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Regum II Chapter 9 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from regum-ii

  1. Regum II Chapter 16
  2. Regum II Chapter 12
  3. Regum II Chapter 10
  4. Regum II Chapter 4
  5. Regum II Chapter 3
  6. Regum II Chapter 14
  7. Regum II Chapter 1

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jó Chapter 16
  2. Psalmi Chapter 91
  3. Osee Chapter 11
  4. Psalmi Chapter 14
  5. Iosue Chapter 4
  6. Jó Chapter 12
  7. Jeremiæ Chapter 32

Related Chapters & Readings

  1. Paralipomenon I Chapter 10
  2. Proverbia Chapter 28
  3. Samuelis II Chapter 5
  4. Iudicum Chapter 17
  5. Jeremiæ Chapter 12
  6. Iacobi Chapter 5
  7. Psalmi Chapter 106
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *