Samuelis II Chapter 10

For English

Read Samuelis II Chapter 10 Online

Read Samuelis II Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Samuelis II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Samuelis II 10

Caput 10

1. factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo

2. dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon

3. dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te

4. tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos

5. quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini

6. videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum

7. quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum

8. egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo

9. videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum

10. reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon

11. et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi

12. esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo

13. iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius

14. filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem

15. videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati sunt pariter

16. misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum

17. quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum

18. fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est

19. videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon

About Samuelis II Chapter 10

Read Samuelis II Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Samuelis II
Chapter: 10
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Samuelis II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Samuelis II Chapter 10 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Samuelis II Chapter 10?

Samuelis II Chapter 10 is part of the Book of Samuelis II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Samuelis II Chapter 10 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from samuelis-ii

  1. Samuelis II Chapter 9
  2. Samuelis II Chapter 1
  3. Samuelis II Chapter 22
  4. Samuelis II Chapter 12
  5. Samuelis II Chapter 4
  6. Samuelis II Chapter 14
  7. Samuelis II Chapter 6

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Ezechielis Chapter 47
  2. Deuteronomium Chapter 17
  3. Psalmi Chapter 38
  4. Levítivo Chapter 14
  5. Psalmi Chapter 68
  6. Proverbia Chapter 9
  7. Jeremiæ Chapter 38

Related Chapters & Readings

  1. Habacuc Chapter 3
  2. Paralipomenon II Chapter 13
  3. Psalmi Chapter 62
  4. Psalmi Chapter 53
  5. Ezechielis Chapter 14
  6. Samuelis I Chapter 8
  7. Matthæum Chapter 9
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *