Read Apocalypsis Chapter 14 Online
Read Apocalypsis Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Apocalypsis in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Apocalypsis and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Apocalypsis 14
Caput 14
1. et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis
2. et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis
3. et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra
4. hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno
5. et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt
6. et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum
7. dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum
8. et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes
9. et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua
10. et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni
11. et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius
12. hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu
13. et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos
14. et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam
15. et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae
16. et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra
17. et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam
18. et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius
19. et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum
20. et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta
About Apocalypsis Chapter 14
Read Apocalypsis Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Apocalypsis in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Apocalypsis
Chapter: 14
Testament: New Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Apocalypsis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Apocalypsis Chapter 14 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Apocalypsis Chapter 14?
Apocalypsis Chapter 14 is part of the Book of Apocalypsis in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Apocalypsis Chapter 14 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from apocalypsis
- Apocalypsis Chapter 1
- Apocalypsis Chapter 13
- Apocalypsis Chapter 12
- Apocalypsis Chapter 8
- Apocalypsis Chapter 2
- Apocalypsis Chapter 3
- Apocalypsis Chapter 9
Explore More from Novum Testamentum
- I Ioannis Chapter 1
- Marcum Chapter 16
- Ad Ephesios Chapter 5
- II ad Timotheum Chapter 2
- Actus Chapter 7
- Actus Chapter 27
- Marcum Chapter 2