Actus Chapter 11

For English

Read Actus Chapter 11 Online

Read Actus Chapter 11 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Actus in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Actus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Actus 11

Caput 11

1. audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei

2. cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione

3. dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis

4. incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens

5. ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me

6. in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli

7. audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca

8. dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum

9. respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris

10. hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum

11. et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me

12. dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri

13. narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus

14. qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua

15. cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio

16. recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto

17. si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum

18. his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit

19. et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis

20. erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum

21. et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum

22. pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam

23. qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

24. quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino

25. profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam

26. et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani

27. in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam

28. et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio

29. discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus

30. quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

About Actus Chapter 11

Read Actus Chapter 11 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Actus in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Actus
Chapter: 11
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Actus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Actus Chapter 11 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Actus Chapter 11?

Actus Chapter 11 is part of the Book of Actus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Actus Chapter 11 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from actus

  1. Actus Chapter 8
  2. Actus Chapter 2
  3. Actus Chapter 1
  4. Actus Chapter 24
  5. Actus Chapter 18
  6. Actus Chapter 9
  7. Actus Chapter 4

Explore More from Novum Testamentum

  1. Matthæum Chapter 7
  2. Ad Ephesios Chapter 6
  3. Actus Chapter 7
  4. Actus Chapter 12
  5. Apocalypsis Chapter 18
  6. Ad Romanos Chapter 1
  7. Ioannem Chapter 8

Related Chapters & Readings

  1. Canticum Canticorum Chapter 1
  2. Genesis Chapter 5
  3. Isaiæ Chapter 58
  4. Canticum Canticorum Chapter 6
  5. Isaiæ Chapter 56
  6. Deuteronomium Chapter 23
  7. Actus Chapter 5
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *