Ad Hebræos Chapter 9

For English

Read Ad Hebræos Chapter 9 Online

Read Ad Hebræos Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Hebræos in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Hebræos and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ad Hebræos 9

Caput 9

1. habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare

2. tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta

3. post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum

4. aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti

5. superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula

6. his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes

7. in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia

8. hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum

9. quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem

10. solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis

11. Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis

12. neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa

13. si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis

14. quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi

15. et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis

16. ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris

17. testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est

18. unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est

19. lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit

20. dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus

21. etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit

22. et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio

23. necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis

24. non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis

25. neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno

26. alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit

27. et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium

28. sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

About Ad Hebræos Chapter 9

Read Ad Hebræos Chapter 9 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Hebræos in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ad Hebræos
Chapter: 9
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Hebræos. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ad Hebræos Chapter 9 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ad Hebræos Chapter 9?

Ad Hebræos Chapter 9 is part of the Book of Ad Hebræos in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ad Hebræos Chapter 9 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from ad-hebræos

  1. Ad Hebræos Chapter 2
  2. Ad Hebræos Chapter 1
  3. Ad Hebræos Chapter 4
  4. Ad Hebræos Chapter 13
  5. Ad Hebræos Chapter 12
  6. Ad Hebræos Chapter 10
  7. Ad Hebræos Chapter 3

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Philippenses Chapter 4
  2. Marcum Chapter 4
  3. Apocalypsis Chapter 20
  4. I Petri Chapter 4
  5. Lucam Chapter 12
  6. I ad Timotheum Chapter 3
  7. Lucam Chapter 6

Related Chapters & Readings

  1. Numeri Chapter 9
  2. Deuteronomium Chapter 34
  3. Samuelis I Chapter 28
  4. Exodus Chapter 40
  5. Ad Hebræos Chapter 5
  6. Ester Chapter 8
  7. Samuelis I Chapter 12
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *