Read Apocalypsis Chapter 21 Online
Read Apocalypsis Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Apocalypsis in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Apocalypsis and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Apocalypsis 21
Caput 21
1. et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est
2. et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
3. et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
4. et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt
5. et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
6. et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
7. qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius
8. timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda
9. et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni
10. et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo
11. habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
12. et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel
13. ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres
14. et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
15. et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum
16. et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt
17. et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli
18. et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo
19. fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus
20. quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus
21. et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
22. et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus
23. et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
24. et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
25. et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic
26. et adferent gloriam et honorem gentium in illam
27. nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni
About Apocalypsis Chapter 21
Read Apocalypsis Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Apocalypsis in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Apocalypsis
Chapter: 21
Testament: New Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Apocalypsis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Apocalypsis Chapter 21 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Apocalypsis Chapter 21?
Apocalypsis Chapter 21 is part of the Book of Apocalypsis in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Apocalypsis Chapter 21 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from apocalypsis
- Apocalypsis Chapter 1
- Apocalypsis Chapter 12
- Apocalypsis Chapter 13
- Apocalypsis Chapter 2
- Apocalypsis Chapter 3
- Apocalypsis Chapter 18
- Apocalypsis Chapter 8
Explore More from Novum Testamentum
- Apocalypsis Chapter 12
- Ad Hebræos Chapter 11
- Lucam Chapter 11
- Apocalypsis Chapter 4
- Ad Hebræos Chapter 9
- Ad Galatas Chapter 1
- Marcum Chapter 14