Ad Corinthios II Chapter 12

For English

Read Ad Corinthios II Chapter 12 Online

Read Ad Corinthios II Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Corinthios II in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Corinthios II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ad Corinthios II 12

Caput 12

1. si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini

2. scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum

3. et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit

4. quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui

5. pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis

6. nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me

7. et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet

8. propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me

9. et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

10. propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

11. factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum

12. signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus

13. quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam

14. ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis

15. ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar

16. sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi

17. numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos

18. rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis

19. olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem

20. timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos

21. ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt

About Ad Corinthios II Chapter 12

Read Ad Corinthios II Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Corinthios II in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ad Corinthios II
Chapter: 12
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Corinthios II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ad Corinthios II Chapter 12 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ad Corinthios II Chapter 12?

Ad Corinthios II Chapter 12 is part of the Book of Ad Corinthios II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ad Corinthios II Chapter 12 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from ad-corinthios-ii

  1. Ad Corinthios II Chapter 1
  2. Ad Corinthios II Chapter 3
  3. Ad Corinthios II Chapter 2
  4. Ad Corinthios II Chapter 10
  5. Ad Corinthios II Chapter 6
  6. Ad Corinthios II Chapter 4
  7. Ad Corinthios II Chapter 13

Explore More from Novum Testamentum

  1. I Ioannis Chapter 4
  2. Ad Thessalonicenses I Chapter 2
  3. Actus Chapter 17
  4. Actus Chapter 12
  5. Ad Ephesios Chapter 6
  6. Ad Galatas Chapter 4
  7. Ioannem Chapter 5

Related Chapters & Readings

  1. Numeri Chapter 21
  2. Iudicum Chapter 14
  3. Habacuc Chapter 3
  4. Jó Chapter 31
  5. Jó Chapter 5
  6. Numeri Chapter 17
  7. I Ioannis Chapter 4
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *