Read Matthæum Chapter 20 Online
Read Matthæum Chapter 20 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Matthæum in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Matthæum and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Matthæum 20
Caput 20
1. simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
2. conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
3. et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
4. et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
5. illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
6. circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
7. dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
8. cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
9. cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
10. venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
11. et accipientes murmurabant adversus patrem familias
12. dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
13. at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
14. tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
15. aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
16. sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
17. et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
18. ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
19. et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
20. tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
21. qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
22. respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
23. ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
24. et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
25. Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
26. non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
27. et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
28. sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
29. et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
30. et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
31. turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
32. et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
33. dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
34. misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
About Matthæum Chapter 20
Read Matthæum Chapter 20 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Matthæum in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Matthæum
Chapter: 20
Testament: New Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Matthæum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Matthæum Chapter 20 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Matthæum Chapter 20?
Matthæum Chapter 20 is part of the Book of Matthæum in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Matthæum Chapter 20 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from matthæum
- Matthæum Chapter 12
- Matthæum Chapter 5
- Matthæum Chapter 23
- Matthæum Chapter 15
- Matthæum Chapter 7
- Matthæum Chapter 14
- Matthæum Chapter 13
Explore More from Novum Testamentum
- Ioannem Chapter 3
- Ioannem Chapter 16
- Ad Ephesios Chapter 1
- Apocalypsis Chapter 19
- Ad Philippenses Chapter 4
- Ad Corinthios II Chapter 3
- Lucam Chapter 5