Samuelis II Chapter 21

For English

Read Samuelis II Chapter 21 Online

Read Samuelis II Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Samuelis II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Samuelis II 21

Caput 21

1. facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas

2. vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda

3. dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini

4. dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis

5. qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel

6. dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo

7. pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul

8. tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi

9. et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei

10. tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem

11. et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul

12. et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe

13. et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant

14. sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec

15. factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David

16. Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David

17. praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel

18. secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa

19. tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium

20. quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa

21. blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David

22. hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius

About Samuelis II Chapter 21

Read Samuelis II Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Samuelis II
Chapter: 21
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Samuelis II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Samuelis II Chapter 21 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Samuelis II Chapter 21?

Samuelis II Chapter 21 is part of the Book of Samuelis II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Samuelis II Chapter 21 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from samuelis-ii

  1. Samuelis II Chapter 12
  2. Samuelis II Chapter 9
  3. Samuelis II Chapter 4
  4. Samuelis II Chapter 1
  5. Samuelis II Chapter 22
  6. Samuelis II Chapter 18
  7. Samuelis II Chapter 14

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Canticum Canticorum Chapter 3
  2. Levítivo Chapter 22
  3. Jeremiæ Chapter 24
  4. Psalmi Chapter 59
  5. Deuteronomium Chapter 13
  6. Genesis Chapter 32
  7. Samuelis II Chapter 9

Related Chapters & Readings

  1. Zachariæ Chapter 2
  2. Ad Hebræos Chapter 13
  3. Genesis Chapter 19
  4. Marcum Chapter 14
  5. Lucam Chapter 1
  6. Jeremiæ Chapter 41
  7. Samuelis I Chapter 19
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *