Ad Corinthios I Chapter 12

For English

Read Ad Corinthios I Chapter 12 Online

Read Ad Corinthios I Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Corinthios I in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Corinthios I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ad Corinthios I 12

Caput 12

1. de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres

2. scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes

3. ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto

4. divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus

5. et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus

6. et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus

7. unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem

8. alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum

9. alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu

10. alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

11. haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

12. sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus

13. etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus

14. nam et corpus non est unum membrum sed multa

15. si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore

16. et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore

17. si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus

18. nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit

19. quod si essent omnia unum membrum ubi corpus

20. nunc autem multa quidem membra unum autem corpus

21. non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii

22. sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt

23. et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent

24. honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem

25. ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra

26. et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

27. vos autem estis corpus Christi et membra de membro

28. et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

29. numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores

30. numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur

31. aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

About Ad Corinthios I Chapter 12

Read Ad Corinthios I Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Corinthios I in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ad Corinthios I
Chapter: 12
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Corinthios I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ad Corinthios I Chapter 12 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ad Corinthios I Chapter 12?

Ad Corinthios I Chapter 12 is part of the Book of Ad Corinthios I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ad Corinthios I Chapter 12 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from ad-corinthios-i

  1. Ad Corinthios I Chapter 1
  2. Ad Corinthios I Chapter 11
  3. Ad Corinthios I Chapter 13
  4. Ad Corinthios I Chapter 6
  5. Ad Corinthios I Chapter 5
  6. Ad Corinthios I Chapter 4
  7. Ad Corinthios I Chapter 14

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Romanos Chapter 5
  2. Ioannem Chapter 17
  3. Ioannem Chapter 11
  4. Ad Titum Chapter 1
  5. Marcum Chapter 8
  6. II Petri Chapter 3
  7. Matthæum Chapter 4

Related Chapters & Readings

  1. Genesis Chapter 22
  2. Psalmi Chapter 29
  3. Lucam Chapter 12
  4. Paralipomenon II Chapter 33
  5. Aggeus Chapter 1
  6. Deuteronomium Chapter 26
  7. Samuelis I Chapter 16
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *